katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

12 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?
usquequo avertis faciem tuam a me?
 
2 quamdiu ponam consilia in anima mea;
dolorem in corde meo per diem?
 
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
 
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.
Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
 
5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum.
Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
 
6 ego autem in misericordia tua speravi.
Exsultabit cor meum in salutari tuo.
Cantabo Domino qui bona tribuit mihi;
et psallam nomini Domini altissimi.