|
| 72 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus,
his qui recto sunt corde !
|
|
|
|
| 2 |
Mei autem pene moti sunt pedes,
pene effusi sunt gressus mei:
|
|
|
|
| 3 |
quia zelavi super iniquos,
pacem peccatorum videns.
|
|
|
|
| 4 |
Quia non est respectus morti eorum,
et firmamentum in plaga eorum.
|
|
|
|
| 5 |
In labore hominum non sunt,
et cum hominibus non flagellabuntur.
|
|
|
|
| 6 |
Ideo tenuit eos superbia;
operti sunt iniquitate et impietate sua.
|
|
|
|
| 7 |
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum;
transierunt in affectum cordis.
|
|
|
|
| 8 |
Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam;
iniquitatem in excelso locuti sunt.
|
|
|
|
| 9 |
Posuerunt in cælum os suum,
et lingua eorum transivit in terra.
|
|
|
|
| 10 |
Ideo convertetur populus meus hic,
et dies pleni invenientur in eis.
|
|
|
|
| 11 |
Et dixerunt: Quomodo scit Deus,
et si est scientia in excelso?
|
|
|
|
| 12 |
Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo
obtinuerunt divitias.
|
|
|
|
| 13 |
Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum,
et lavi inter innocentes manus meas,
|
|
|
|
| 14 |
et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis.
|
|
|
|
| 15 |
Si dicebam: Narrabo sic;
ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
|
|
|
|
| 16 |
Existimabam ut cognoscerem hoc;
labor est ante me:
|
|
|
|
| 17 |
donec intrem in sanctuarium Dei,
et intelligam in novissimis eorum.
|
|
|
|
| 18 |
Verumtamen propter dolos posuisti eis;
dejecisti eos dum allevarentur.
|
|
|
|
| 19 |
Quomodo facti sunt in desolationem?
subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
|
|
|
|
| 20 |
Velut somnium surgentium, Domine,
in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
|
|
|
|
| 21 |
Quia inflammatum est cor meum,
et renes mei commutati sunt;
|
|
|
|
| 22 |
et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
|
|
|
|
| 23 |
ut jumentum factus sum apud te,
et ego semper tecum.
|
|
|
|
| 24 |
Tenuisti manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria suscepisti me.
|
|
|
|
| 25 |
Quid enim mihi est in cælo?
et a te quid volui super terram?
|
|
|
|
| 26 |
Defecit caro mea et cor meum;
Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
|
|
|
|
| 27 |
Quia ecce qui elongant se a te peribunt;
perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
|
|
|
|
| 28 |
Mihi autem adhærere Deo bonum est;
ponere in Domino Deo spem meam:
ut annuntiem omnes prædicationes tuas
in portis filiæSion. |
|
|
|