katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

13 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis;
non estqui faciat bonum, non est usque ad unum.
A Prayer of Confidence. Psalm 14(v13)
2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
 
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.
Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Sepulchrum patens est guttur eorum;
linguis suis doloseagebant.
Venenum aspidu
 
4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam sicut escam panis?
 
5 Dominum non invocaverunt;
illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
 
6 Quoniam Dominus in generatione justa est:
consilium inopis confudistis,
quoniam Dominus spes ejus est.
 
7 Quis dabit ex Sion salutare Israël?
Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ,
exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.