|
| 88 |
LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS |
Psalms - Wycliffe Bible(14c) |
Psalms - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Intellectus Ethan Ezrahitæ. |
|
|
Hymn in Time of National Trouble. Psalm 89(v88) |
| 2 |
Misericordias Domini in æternum cantabo;
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
|
|
|
|
| 3 |
Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis;
præparabitur veritas tua in eis.
|
|
|
|
| 4 |
Disposui testamentum electis meis;
juravi David servo meo:
|
|
|
|
| 5 |
Usque in æternum præparabo semen tuum,
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
|
|
|
|
| 6 |
Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine;
etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
|
|
|
|
| 7 |
Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino;
similis erit Deo in filiis Dei?
|
|
|
|
| 8 |
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,
magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
|
|
|
|
| 9 |
Domine Deus virtutum, quis similis tibi?
potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
|
|
|
|
| 10 |
Tu dominaris potestati maris;
motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
|
|
|
|
| 11 |
Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum;
in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
|
|
|
|
| 12 |
Tui sunt cæli, et tua est terra:
orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
|
|
|
|
| 13 |
aquilonem et mare tu creasti.
Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
|
|
|
|
| 14 |
tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
|
|
|
|
| 15 |
justitia et judicium præparatio sedis tuæ:
misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
|
|
|
|
| 16 |
Beatus populus qui scit jubilationem:
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
|
|
|
|
| 17 |
et in nomine tuo exsultabunt tota die,
et in justitia tua exaltabuntur.
|
|
|
|
| 18 |
Quoniam gloria virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
|
|
|
|
| 19 |
Quia Domini est assumptio nostra,
et sancti Israël regis nostri.
|
|
|
|
| 20 |
Tunc locutus es in visione sanctis tuis,
et dixisti: Posui adjutorium in potente,
et exaltavi electum de plebe mea.
|
|
|
|
| 21 |
Inveni David, servum meum;
oleo sancto meo unxi eum.
|
|
|
|
| 22 |
Manus enim mea auxiliabitur ei,
et brachium meum confortabit eum.
|
|
|
|
| 23 |
Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
|
|
|
|
| 24 |
Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,
et odientes eum in fugam convertam.
|
|
|
|
| 25 |
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
|
|
|
|
| 26 |
Et ponam in mari manum ejus,
et in fluminibus dexteram ejus.
|
|
|
|
| 27 |
Ipse invocabit me: Pater meus es tu,
Deus meus, et susceptor salutis meæ.
|
|
|
|
| 28 |
Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum præ regibus terræ.
|
|
|
|
| 29 |
In æternum servabo illi misericordiam meam,
et testamentum meum fidele ipsi.
|
|
|
|
| 30 |
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,
et thronum ejus sicut dies cæli.
|
|
|
|
| 31 |
Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,
et in judiciis meis non ambulaverint;
|
|
|
|
| 32 |
si justitias meas profanaverint,
et mandata mea non custodierint:
|
|
|
|
| 33 |
visitabo in virga iniquitates eorum,
et in verberibus peccata eorum;
|
|
|
|
| 34 |
misericordiam autem meam non dispergam ab eo,
neque nocebo in veritate mea,
|
|
|
|
| 35 |
neque profanabo testamentum meum:
et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
|
|
|
|
| 36 |
Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
|
|
|
|
| 37 |
semen ejus in æternum manebit.
Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
|
|
|
|
| 38 |
et sicut luna perfecta in æternum,
et testis in cælo fidelis.
|
|
|
|
| 39 |
Tu vero repulisti et despexisti;
distulisti christum tuum.
|
|
|
|
| 40 |
Evertisti testamentum servi tui;
profanasti in terra sanctuarium ejus.
|
|
|
|
| 41 |
Destruxisti omnes sepes ejus;
posuisti firmamentum ejus formidinem.
|
|
|
|
| 42 |
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam;
factus est opprobrium vicinis suis.
|
|
|
|
| 43 |
Exaltasti dexteram deprimentium eum;
lætificasti omnes inimicos ejus.
|
|
|
|
| 44 |
Avertisti adjutorium gladii ejus,
et non es auxiliatus ei in bello.
|
|
|
|
| 45 |
Destruxisti eum ab emundatione,
et sedem ejus in terram collisisti.
|
|
|
|
| 46 |
Minorasti dies temporis ejus;
perfudisti eum confusione.
|
|
|
|
| 47 |
Usquequo, Domine, avertis in finem?
exardescet sicut ignis ira tua?
|
|
|
|
| 48 |
Memorare quæ mea substantia:
numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
|
|
|
|
| 49 |
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?
eruet animam suam de manu inferi?
|
|
|
|
| 50 |
Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,
sicut jurasti David in veritate tua?
|
|
|
|
| 51 |
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,
quod continui in sinu meo, multarum gentium:
|
|
|
|
| 52 |
quod exprobraverunt inimici tui, Domine;
quod exprobraverunt commutationem christi tui.
|
|
|
|
| 53 |
Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat. |
|
|
|