katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

79 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. Prayer for National Deliverance. Psalm 80(v79)
2 Qui regis Israël, intende;
qui deducis velut ovem Joseph.
Qui sedes super cherubim, manifestare
 
3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni,
ut salvos facias nos.
 
4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.
 
5 Domine Deus virtutum,
quousque irasceris super orationem servi tui?
 
6 cibabis nos pane lacrimarum,
et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?
 
7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,
et inimici nostri subsannaverunt nos.
 
8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.
 
9 Vineam de Ægypto transtulisti:
ejecisti gentes, et plantasti eam.
 
10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus;
plantasti radices ejus, et implevit terram.
 
11 Operuit montes umbra ejus,
et arbusta ejus cedros Dei.
 
12 Extendit palmites suos usque ad mare,
et usque ad flumen propagines ejus.
 
13 Ut quid destruxisti maceriam ejus,
et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam?
 
14 Exterminavit eam aper de silva,
et singularis ferus depastus est eam.
 
15 Deus virtutum, convertere,
respice de cælo, et vide,
et visita vineam istam:
 
16 et perfice eam quam plantavit dextera tua,
et super filium hominis quem confirmasti tibi.
 
17 Incensa igni et suffossa,
ab increpatione vultus tui peribunt.
 
18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ,
et super filium hominis quem confirmasti tibi.
 
19 Et non discedimus a te:
vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
 
20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.