katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

146 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus;
Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
Praise to the Lord the Almighty. Psalm 147a(v146)
2 Ædificans Jerusalem Dominus,
dispersiones Israëlis congregabit:
 
3 qui sanat contritos corde,
et alligat contritiones eorum;
 
4 qui numerat multitudinem stellarum,
et omnibus eis nomina vocat.
 
5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus,
et sapientiæ ejus non est numerus.
 
6 Suscipiens mansuetos Dominus;
humilians autem peccatores usque ad terram.
 
7 Præcinite Domino in confessione;
psallite Deo nostro in cithara.
 
8 Qui operit cælum nubibus,
et parat terræ pluviam;
qui producit in montibus fœnum,
et herbam servituti hominum;
 
9 qui dat jumentis escam ipsorum,
et pullis corvorum invocantibus eum.
 
10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit,
nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
 
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum,
et in eis qui sperant super misericordia ejus.